ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes
superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit
eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet
eis radicem et germen
et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et
sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli
de armento
et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum
vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum
mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad
omnem Israhel praecepta et iudicia
ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies
Domini magnus et horribilis
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres
eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate